- MINISTER
- I.MINISTERSuperioris in Ordine Maturinorum nomen est, in Ecclesia Roman. Richelietus. Vide quoque infra in voce Ministri.II.MINISTERin Ecclesia dicitur, homo selectus iure speciali sacra mysteria dispensans. 1. Cor. c. 4. v. 1. Sic de nobis reputet homo, ut de Ministris Christi et dispensatoribus mysteriorum Dei.Et 2. Cor. c. 4. v. 1. Quum ministerium hoc habeamus, prout misericordiam consequuti sumus. Uti Διάκονος et Διακονία Graece. Eius sunct io nempe Ministerium appellatur, quod nullâ propriâ auctoritate et arbitriô, nulloque in gregem dominatu. ex solius Christi praescripto, geri debeat. Matthaei c. 20. v. 26. Quieumque voluerit inter vos magnus fieri, esto vester Minister. Cuiusmodi Ministeriorum directio, Politia Ecclesiastica dicitur, ac Ecclesiae ordinem regionemque constituit. Est autem Ministerium, vel extraordinarium vel ordinarium. Et quidem in Ecclesia Israelitica, prima olim eius institutio penes Patresfamiliâs erat: in Aegypto, praeerant populo Seniores, et Sacerdotium a famtliarum primogenitis praecipue tenebatur: his deinceps substituti Levitae, quorum erat, praeter agenda in Tabernaculo, etiam Populum docere. Quod factum ab ipsis, tum in omnibus portis, tum praecipue in loco quem elegerat Dominus, Deuteron. c. 17. v. 9. 12. Ut autem non nisi digni ad curam istam adhiberentur, per χειροθεσίαν in Magistros, ac legis vindices et custodes ordinabantur. Ex eodem genere legebantur Cantores. Quaestores, Scribae seu Νομοδιδάσκαλοι, aliique publici Ministri, quin et Iudices Municipales et ex parte summi Consilii Hierosolymitani assessores. Extraordinarii vero Ministri, erant tum Prophetae, de quibus suô locô. Novum Testamentum aperuit Ioannes Baptistes, paenitentiae Praeco, ac Messiae Regis anteambulo: cuiusMinisterium, quamquam sub veteris temporis fine, maximam tamen partem Euangelicum fuit. Hunc excepit ipse Dominus, Euangelii auctor et promulgator: qui cum peract ô Ministeriô terras relicturus foret, duodecim legit Apostolos, novae Ecclesiae duces amplissimâ potestate instructos. Ac iuxta hos Prophetas, Euangelistas, Pastores et Doctores dedit, ad opus Ministerii, Ephes. c. 4. v. 11. 12. Idem Dominusnoster, non longe ante excessum suum, misit de comitatu suo LXX. Discipulos; qui brevi itinere Iudaeam peragrarent, eam universam Messiae iam praesentis famâ implerent, regnumque eius appropinquare nuntiarent, Lucae c. 9. v. 2. E quibus omnibus pastores et Doctores, qui Η῾γούμενοι, Προεςτῶτες, Ἐπίσκοποι, Πρεσβότεροι, Διδάσκαλοι promiscue in Sacris dicuntur; sunt Ministri N. Test. ordinarii, de quorum ordinatione ac functione suô locô. In specie vero Diaconi appellantur, qui, corporalium seu τῶ βιωτικῶν administri, Ecclesiae thesauros in egenorum ac hospitum solatium curant quorum institutio occurrit Actorum c. 6. v. 3. s. ac mentio frequens est in Apostolorum Epistolis, Roman. c. 12. v. 7. 8. 1 Cor. c. 12. v. 28. et 1 Tim. c. 3. v. 8. Quin et Diaconissae ac Ministrae ad eam curam adhibebantur, 1. Tim. c. 5. v. 9. 10. et Romanor. c. 16. v. 1. etc. Vide plurahanc in rem apud Theoologos, Franciscum inprimis Burmannum Synops. Theologiae Christianae Part. 1. l. 8. c. 6. et 7. ut et infra, Ministri Ecclesiae, ubi de vestitu illorum, aliisque hûc pertinentibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.